Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.9.1 Cic. Fam. 7.10.2 (English) >>Cic. Fam. 7.10.4

Scr. Romae ex. m. Dec. a. 700 (54). M. CICERO S. D. TREBATIO.

7.10.1

legi tuas litteras ex quibus intellexi te Caesari nostro valde iure consultum videri. est quod gaudeas te in ista loca venisse, ubi aliquid sapere viderere. quod si in Britanniam quoque profectus esses, profecto nemo in illa tanta insula peritior te fuisset. verum tamen (rideamus licet; sum enim a te invitatus) subinvideo tibi ultro etiam accersitum ab eo, ad quem ceteri non propter superbiam eius sed propter occupationem aspirare non possunt.

7.10.2 sed tu in ista epistula nihil mihi scripsisti de tuis rebus, quae me hercule mihi non minori curae sunt quam meae. valde metuo ne frigeas in hibernis. quam ob rem camino luculento utendum censeo (idem Mucio et Manilio placebat), praesertim qui sagis non abundares. quamquam vos nunc istic satis calere audio; quo quidem nuntio valde me hercule de te timueram. sed tu in re militari multo es cautior quam in advocationibus, qui neque in Oceano natare volueris studiosissimus homo natandi neque spectare essedarios, quem antea ne andabata quidem defraudare poteramus. sed iam satis iocati sumus.

7.10.3 ego de te ad Caesarem quam diligenter scripserim, tute scis, quam saepe, ego; sed me hercule iam intermiseram, ne viderer liberalissimi hominis meique amantissimi voluntati erga me diffidere. sed tamen iis litteris, quas proxime dedi, putavi esse hominem commonendum. id feci; quid profecerim, facias me velim certiorem et simul de toto statu tuo consiliisque omnibus; scire enim cupio quid agas, quid exspectes, quam longum istum tuum discessum a nobis futurum putes.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.9.1 Cic. Fam. 7.10.2 (English) >>Cic. Fam. 7.10.4

Powered by PhiloLogic